Ugrás a tartalomhoz Lépj a menübe
 


 

Latin Miatyánk:

 

Pater noster, qui es in caelis,
sanctificetur nomen tuum,
adveniat regnum tuum,
fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie.
Et dimitte nobis debita nostra,
sicut et nos dimittimus debitoribus nostris,
et ne nos inducas in tentationem,
sed libera nos a malo. Amen.

 

Üdvözlégy:

 

Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Jesus. Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis, peccatoribus, nunc, et in hora mortis nostrae. Amen.

 

Credo (Niceai)

 

Credo in unum Deum.
Patrem omnipoténtem,
factórem
caeli et terrae,
visibílium ómnium et invisibílium.

Et in unum Dóminum Iesum Christum,
Fílium Dei unigénitum,
et ex Patre natum ante ómnia saecula.
Deum de Deo,
lumen de lúmine,
Deum verum de Deo vero,
Génitum, non factum,
consubstantiálem Patri:
per quem ómnia facta sunt.
Qui propter nos hómines
et propter nostram salútem
descéndit de caelis.

Et incarnátus est
de Spíritu Sancto ex María Vírgine,
et homo factus est.

Crucifíxus étiam pro nobis
sub Póntio Piláto;
passus et sepúltus est
et resurréxit tértia die secúndum Scriptúras,
et ascéndit in caelum
sedet ad déxteram Patris.
Et íterum ventúrus est cum glória,
iudicáre vivos et mórtuos;
cuius regni non erit finis.

Et in Spíritum Sanctum, Dóminum et vivificántem:
qui ex Patre Filióque procédit.
Qui cum Patre et Fílio,
simul adorátur et conglorificátur:
qui locútus est per prophétas.

Et unam, sanctam, cathólicam
et apostólicam Ecclésiam.
Confíteor unum baptísma
in remissiónem peccatórum.
Et exspécto resurrectiónem mortuórum,
et vitam ventúri saeculi. Amen.

 

Apostoli Hitvallás:

 

Credo in Deum,
Patrem omnipoténtem,
Creatórum caeli et terrae.

Et in Iesum Cristum,
Fílium eius únicum,
Dóminum nostrum:
qui concéptus est de Spíritu Sancto,
natus ex María Vírgine,
passus sub Póntio Piláto,
crucifíxus, mórtuus, et sepúltus est;
descéndit ad ínferos:
tértia die resurréxit a mórtuis;
ascéndit ad caelos;
sedet ad déxteram Dei Patris omnipoténtis:
inde ventúrus est iudicáre vivos et mórtuos.

Credo in Spíritum Sanctum,
sanctam Ecclésiam cathólicam,
Sanctórum communiónem,
remissiónem peccatórum,
carnis resurrectiónem, vitam aetérnam.
Amen.